monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS CXXIII. > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 4, 4
Quomodo ergo pavimento adhaereat unusquisque, quomodo Deo, audi dicentem: Quid adhaeret meretrici, unum corpus est . . . . qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est . Terra ista quam gerimus, meretricis quibusdam nos illecebris capit, et quasi vultus quosdam voluptatum, corporalium delectationum fucis illinit; ut lateat in his veritas, et forensi quadam specie decipiant appropinquantes. Sed cum interiorem oculum mentis ad tempus obduxerunt, postea tamen decusso velut quodam pulvere voluptatum huiusmodi decore, quam sit inanis gratia saeculi huius aut corporis facile deprehenditur.