monumenta.ch > Ambrosius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 2, 21
In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Si Deus repellit unumquemque, quem repellendum putat, videamus ne excusationem ei tribuat, qui cum sequi Deum vellet, repulsus sit. Et primum quemadmodum bonus Deus repellit sequentem, nisi ipse mereatur repelli? Sicut ipse Dominus ait: Vulpes foveas habent ; et ideo quasi vulpem repellit. Et alibi: Quia omni habenti dabitur; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo . Cui addit, nisi ei qui toto corde exquirit eum; ut quod deest naturae, id Dei operatione acquirat et gratia? Sicut Salomon, qui ex toto corde exquirens Deum, sapientiam postulavit: et quia non opes sibi regias, sed divinae munus gratiae depoposcit, accipere meruit sapientiae disciplinam: repletus est Domini Spiritu, ut cognosceret mandata omnia . Qui autem non habet, ut in corde suo exquirat Dominum, et facit quidem opus Dei, sed negligenter facit, maledicto subiectus est, sicut legimus: Quia maledictus omnis qui opus Dei facit negligenter . Merito ergo repellitur, quia maledicto dignus est, quia polluit magis et impedit opus quod negligenter putaverit exsequendum.