monumenta.ch > Ambrosius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 2, 16
Sed dicis: Quis potest cognoscere viam iuvenior, ut corrigat; cum Propheta dicat: Tria sunt impossibilia mihi intelligere, et quartum quod non agnosco: vestigia aquiiae volantis, viam serpentis in petra, et semitas navis navigantis, et vias viri in iuventute . Si Salomon fatetur quod non agnoscat vias viri in iuventute; quomodo potest iuvenior cognoscere? Cui respondebitur quod illae viae viri in iuventute non cognoscantur, quae sunt secus vias serpentis in petra, et secus semitas navis fluctuantis, et vestigia volantis aquilae, quae ungues asperos habet, praedam includit, et supra nubes volat, in aere errat, in mari piscem interficit; et tamen non est impossibile hoc quartum, sicut illa tria; cognoscit enim Dominus qui sunt ipsius, et vult ut sciat se unusquisque, sciat se populus Dei.