monumenta.ch > Ambrosius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 2, 14
Unde et Salomon oraculum divinum secutus scripsit in Canticis Canticorum: Nisi scias te decoram inter mulieres ; hoc est, nisi cognoscas te mortalem, rationalem, et tua peccata fatearis, cito dicas iniquitates tuas ut iustificeris; nisi convertaris, et prior accuses delicta tua, venit dies mortis, et iam nullum conversionis remedium est: praeveniris dum non cogitas. Accende facem tuam, priusquam Sponsi tibi claudatur ianua, qui exspectare diu non solet negligentes. Nisi scias te, inquit, decoram inter mulieres; et dicas: Fusca sum et decora : fusca sum, quia peccavi: sed decora; quia diligor, quia genus sum Abrahae, electum genus, dilectum Deo: nihil tibi proderit patrum gratia; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Et alibi in Evangelio legisti , quia Abrahae filiam ligavit diabolus nequitiae suae vinculis, quam solvit Dominus die sabbati. Nisi ergo scias te, nihil tibi proderit. Et si dicas: Abrahae sum filia, quae non credis, quae errorem non corrigis; Abraham quidem salvatur: sed te nobilitas generis non iuvabit, nisi fides servaverit. Non te decipiat data patribus repromissio. Non suscipio personam hominis, non suscipio praerogativam generis; nisi videro congruentem generi morum nobilitatem, ut fiat iusti generis electio.