monumenta.ch > Ambrosius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 2, 3
Non solum tollere iugum verbi, sed in iuventute debemus tollere. Si enim sero tollamus, incipimus poenitentiam superiorum magis habere, quam tenere gratiam. Praeveniamus ergo iuventutis annos correctione congrua; ut magis dicamus singuli: Deus qui pascis me a iuventute mea ; quam recordationem habentes lapsum defleamus dicentes: Delicta iuventutis meae, et ignorantiae meae ne memineris . Hoc debilitatis est remedium, illud robur salutis. Salutis medicina vulneri quaeritur: gratia sanitati. Ideoque ait: Bonum est viro, cum tollit iugum in iuventute . Ei autem qui post decursae iuventutis annos iugum tulerit, non est statim perfectum bonum. Stimulant enim eum peccata sua, exagitat conscientiam consuetudo peccandi, et usus erroris instabilem facit. Luctandum est diu huiusmodi viro, ut abolefaciat in iuventute facta inveterata atque diuturna. Huic in periculo res est, illi in bono.