monumenta.ch > Ambrosius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 1, 12
Putas te solum esse cum fornicaris, et non recordaris quia oculi Domini vident orbem terrarum? Non audis dicentem: Ecce venit hora . . . . . ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quia Pater mecum est ? Adest ergo Pater, adest et Filius Dei, adsunt ministri, adsunt Cherubim et Seraphim, quae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus: plena est terra maiestatis tuae. Plenus est enim mundus sanctarum virtutum; quia plenus est nequitiarum. Plenus est orbis terrarum remediis, quia plenus est laqueis. Putas quod in lupanari Christus te non videat, quem videt lupanar intrare? Putas quod in adulterio te non deprehendat, quem videt adulterium cogitantem? Num parietes refugit, qui spectat errores: et secretum criminis aversatur, qui scenam criminis intuetur? An putas tunc primum te intrare meritorium, cum fornicem meretricis ingrederis? Intrasti iam, quando cogitationes tuas meretrix introivit. Intrasti iam, quando ad potiendam prostibulae cupiditatem gressu mentis intrasti. Pulsasti lupanaris fores, quando ad mulieris concupiscendae decorem oculos mentis aperuisti. Et si verum audire vis, quomodo te in lupanari non vidit Christus; quando te vidit, quia adulterando in corde tuo te ipsum lupanar esse fecisti? Denique ipse dicit Dominus Iesus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam adulteravit eam in corde suo . Unde tamen tam religiosus in opinione, qui tam probrosus in crimine?