monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 47 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 0, 3
Titulus autem Psalmi, Alleluia est; hoc est, laus Dei. In his enim hymnis vere Deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. Denique in superiore psalmo passio Domini praemissa est; quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui Deum immaculato ore laudarent. Ipsa quoque litterarum elementa, ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis vacua atque immunia, quorum significationes locis suis aperiemus. Centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis versiculorum digestus est, et est totus ethicus: et centesimus decimus mihi ita scriptus videtur. Denique vicenos et binos versus habent, et singulis versibus singulae explicantur sententiae. Unde et per metra asseruntur esse descripti.