monumenta.ch > Ambrosius > sectio 68

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 9, 68
Quid autem loquar de osculo oris, quod pietatis et charitatis est pignus? Osculantur se et columbae, sed quid ad humani osculi venustatem, quo amicitiae insigne humanitatisque praefulget, in quo plenae charitatis fidelis exprimitur affectus? Unde et Dominus velut prodigii genus in proditore condemnans ait: Iuda, osculo Filium hominis tradis ? hoc est charitatis insigne convertis ad signum proditionis et infidelitatis indicium? Pacis hoc pignore uteris ad officium crudelitatis? Bestiali igitur oris obsequio inferentem potius necem, quam charitatis foedera deferentem divinae arguit vocis oraculo. Illud quoque praecipuum, quod soli homines ore exprimimus, quae corde sentimus. Itaque cogitationes tacitae mentis, oris sermone signantur. Quid est igitur os hominis, nisi quoddam sermonis aditum, fons disputationis, aula verborum, promptuarium voluntatis? Absolvimus velut quamdam humani corporis regiam, in qua sit licet quaedam quantitas portionis, forma tamen universitatis est.