monumenta.ch > Ambrosius > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 9, 62
Praestantissimum quoque audiendi munus est, et visui supra gratia. Ideo aures exstantiores sunt; ut et ornatus decorem praeferant, et excipiant omne illud quidquid de vertice sordium humorisve defluxerit; simul ut in earum sinibus vox repercussa sine offensione interiores ingrediatur anfractus. Nam nisi ita esset, quis non ad omnem fortioris sonum vocis attonitus redderetur; cum inter ipsa subsidia frequenter improviso ictus clamore nos obsurdescere sentiamus? Tum velut quaedam propugnacula videas praetendere adversus frigoris asperitatem, calorisque flagrantiam; ut neque frigus penetret ductus patentes, neque nimius adurat aestus. Sinuatio autem interiorum aurium modulandi quemdam numerum praestat et disciplinam. Siquidem per anfractus aurium quidam rhythmus efficitur, et modulis quibusdam ingressae sonus vocis exprimitur. Tenaces praeterea sermonis accepti ipsos esse anfractus aurium usus ipse nos docet. Siquidem velut in concavis montium, vel in recessu rupium, vel in anfractu fluminum vox auditur dulcior, et responsa suavia referens echo resultat. Ipsae quoque sordes aurium non inutiles quae ligant vocem: ut tenacior eius in nobis et memoria sit, et gratia.