monumenta.ch > Hieronymus > sectio 52 > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 9, 61
Itaque propter oculos ferunt medendi periti cerebrum hominis in capite locatum, alios autem nostri corporis sensus propter cerebrum finitimo quodam esse domicilio constitutos. Initium enim nervorum et omnium sensuum voluntariae commotionis cerebrum est, atque inde omnis eorum quae diximus, causa manat. Initium autem arteriarum et insiti caloris, quo animantur et tepefiunt vitalia, cor esse plerique arbitrantur. Sensuum autem singulorum velut organum nervi sunt, qui velut chordae et fides quaedam de cerebro oriuntur, et per partes corporis in singula quaeque officia derivantur. Ideoque mollius est caeteris cerebrum, quia omnes suscipit sensus ; unde omnes nervi, et quo referunt universa, quae vel oculus viderit, vel auris audierit, vel odor inhalaverit, vel lingua increpuerit, vel os saporis acceperit. Quod enim molle, ad compassionem aptius: quod autem durum ex aliquo rigore nervorum, ad agendum efficacius.