monumenta.ch > Ambrosius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 9, 60
At forte dicas: Si specula editior necessaria fuit, cur non supra summum verticem capitis oculi constituti sunt, sicut cancris vel scarabaeis in summo sunt, quibus licet nullum caput appareat, colla ac dorsa tamen caetero corpore celsiora sunt? Sed illis testa valida, nec tam tenuis membrana sicut nobis, quae facile possit offendi, ruboque et caeteris interscindi sentibus. Aliis quoque animantibus huiusmodi species, ut possint oculos aut ad cervicem conferre, ut equi, ac boves, ac propemodum omnes ferae, aut ad alas suas, ut aves quo tuta quiete potiantur. Nobis autem in summa propemodum corporis parte constitui oculos oportuit tamquam in arce, et ab omni vel minima offensione defendi, quae duo sibi compugnantia videbantur. Nam si in humili essent propter tutamen, munus impediretur; si in vertice, paterent ad iniuriam. Itaque ne vel usui muneris aliquid detraheretur, vel aliquid ad propulsandam iniuriam non prospiceretur, eo loci oculos constituit, cui supercilia desuper non minimum protectionis impertiant, subter malae aliquantulum elevatae haud exiguum munitionis adiungant, interiorem partem sepiant nares, exteriorem quoque frontis malarumque gibbi extuberent: et licet ossium compage connexa et aequata confinia circumvallare videantur, inter haec medii sunt oculorum orbes, et tuti ad cavendum, et ad intuendum liberi, et decori ad gratiam, ut pote in crystalli speciem refulgentes. In quorum medio pupillae sunt, quae videndi munus operantur. Hae ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, pilis hinc inde consertis velut quodam vallo per circuitum muniuntur. Unde tutum sibi auxilium postulans Propheta ait: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi ; ut protectionis divinae fieret ei tam sollicita et tuta custodia, quam pupillam oculi tutissimo quodam naturae vallo munire dignatus est. Simul quia innocentia et integritas levi sorde aspersa violatur, et gratiae suae munus amittit; et ideo prospiciendum, ne quis eam pulvis erroris oblimet, aut ulla vexet festuca peccati; quia scriptum est: Eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui .