monumenta.ch > Ambrosius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 9, 56
Ipse autem vertex capitis quam suavis et gratus, quam speciosa caesaries, quam reverenda in senibus, quam veneranda in sacerdotibus, quam terribilis in bellatoribus, quam decora in adolescentibus; quam compta in mulieribus, quam dulcis in pueris? Alium sexum crinita non decet, alium tonsa non decet. Ex arboribus licet quae humani sit gratia capitis, aestimare. In capite arboris omnis est fructus, ibi omnis est pulchritudo, illius coma nos aut a pluviis tegit, aut defendit a sole. Tolle arbori comam, tota arbor ingrata est. Quanto igitur maior humani capitis ornatus est, qui cerebrum nostrum, hoc est, sedem originemque nostrorum sensuum capillis capitis munit et vestit; ne aut frigore vexetur aut aestu? Illic enim fons universorum est; et ideo ubi iniuria nocet, ibi gratia praeeminet.