monumenta.ch > Ambrosius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 8, 53
Attende ergo tibi, pauper, attende, dives; quia et in paupertate et divitiis tentamenta sunt. Ideoque Sapiens dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi . Et qua ratione petierit hoc dicit; satis est enim homini habere quod sibi sufficit. Quia divitiae ut epulis ventrem, ita animum curis sollicitudinibusque distendunt. Ideoque petit constitui sibi quae opus sunt et sufficientia: Ne repletus, inquit, mendax fiam, et dicam: Quis me videt? Aut factus pauper furtum faciam, et iurem nomine Domini . Fugienda igitur et cavenda sunt tentamenta mundi; ne pauper desperet, ne opulens insolescat. Scriptum est enim: Cum expuleris gentes, et coeperis uti terris eorum, ne dicas: Virtus mea et manus mea hanc mihi possessionem paravit . Sic est qui opes suas merito ascribit suo. Et ideo quasi probatus proprium non agnoscit errorem: sed longo trahit fune peccatum. Nam si credat quod accessio pecuniae aut fortuiti eventus aut turpis astutiae sit, non habet locum insolentia in quibus aut nulla laus, et inanis labor, aut cupiditas inverecunda sit modum nesciens ponere voluptati.