monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 6, 6, 38
Nec hoc quisquam reprehendat , quod Creator serpentes creaturis suis, aliaque vel animantium vel herbarum genera venenata miscuerit. Nata sunt enim haec ad correptionem nostram, non ad deformationem. Nam quae ignavis, aut infirmis, aut impiis plerumque offensioni atque terrori sunt, aliis usui ita sunt haec, ut paedagogi parvulis. Amari videntur, acerbi et molesti, formidabiles verbere, libertatem lasciviendi negant, necessitatem disciplinae exigunt, pueriles animos, ne luxu defluant, terrore constringunt; ideoque horum austeritate frugi evadunt, sobrii, continentes, laudi magis quam ludo dediti. Vides quid terribilia ista flagella proficiant? Sic et serpentes flagella sunt eorum quibus infirma animi aetas, et quaedam puerilis mentis est virtus; caeterum fortioribus nocere non possunt. Denique confidenti in Domino dictum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem . Paulum momordit vipera, et putabant eum quasi peccatorem vix de naufragio servatum, veneno esse moriturum; sed posteaquam inviolabilis mansit excussa in ignem vipera, plus apud intuentes venerationis invenit. Sed et ipse Dominus ad omnes ait: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, damnabitur . Signa autem credentium haec dixit fore, ut serpentes manu mulceant, venena his atque omne mortiferum, etiamsi biberint, nocere non possint. Tua igitur tibi magis incredulitas, o homo, quam venena metuenda serpentium sunt. Time igitur illa, ut saltem dum formidantur illa, ad fidem provocare te possint. Quod si Deum non times, vel ultricia perfidiae venena formides.