monumenta.ch > Ambrosius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 22, 76
Quam dulcis etiam in exiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, quo puriorem aerem id temporis attrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores. Nec apes ipsae insuave quiddam canunt; habent enim gratam in rauco illo vocis suae murmure suavitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum videmur imitari, quo crepitu ad excitandos animos in vigorem nihil aptius aestimatur. Et haec illis gratia manet, cum pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur; sed aerio vesci spiramine. Denique si quis eas superfundat oleo, propere necantur; eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint: continuoque si quis acetum his superfundat, illico reviviscunt, eo quod vis aceti cito illos poros, qui concretione olei obstruuntur, humore feratur aperire.