monumenta.ch > Ambrosius > sectio > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 20, 65
Quid aiunt, qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cuius pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei Matre, quod in vulturibus possibile non negatur? Avis sine masculo parit, et nullus refellit; et quia desponsata viro Maria virgo peperit, pudori eius faciunt quaestionem. Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem?