monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 19, 63
Quis igitur has leges turturi dedit? Si hominem quaero, non invenio. Homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae viduitatis praescribere. Denique ipse ait: Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario . Et alibi: Bonum est illis si sic permaneant: quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri . Optat Paulus in mulieribus, quod in turturibus perseverat. Et alibi iuniores hortatur, ut nubant; quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere vix possunt. Ergo turturibus Deus hunc infudit affectum, hanc virtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur. Turtur non uritur flore iuventutis, non tentatur occasionis illecebra: turtur nescit primam fidem irritam facere; quia novit castimoniam servare prima connubii sorte promissam.