monumenta.ch > Ambrosius > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 18, 61
Hanc tamen, ut quibusdam videtur, regalis avis inclementiam plebeiae avis excusat clementia. Avis enim cui fulica nomen est, quae graece dicitur φηνὴ, susceptum illum, sive abdicatum, sive non agnitum aquilae pullum cum sua prole connectit; atque intermiscens suis, eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari autrimentorum subministratione pascit et nutrit. Ergo φηνὴ alienos nutrit: nos vero nostros immiti crudelitate proiicimus. Aquila vero si proiicit, non quasi suum proiicit, sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod peius est, quos nostros recognoscimus, abdicamus.