monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 18, 60
Aquila quoque plurimo sermone usurpatur quod suos abdicet fetus, sed non utrumque, verum unum ex pullis duobus. Quod aliqui fieri putaverunt geminandorum alimentorum fastidio. Sed id non arbitror facile credendum, praesertim cum Moyses tantum testimonium pietatis in pullos suos huic dederit avi, ut diceret: Sicut aquila protegit nidum suum et super pullos suos confidit et expandit alas suas; et adsumpsit eos, et suscepit super scapulas suas. Dominus solus ducebat eos . Quomodo ergo expandit alas, si occiderit alterum? Unde puto non avaritia nutriendi eam inclementem fieri, sed examine iudicandi. Semper enim fertur probare quos genuit; ne generis sui inter omnes aves quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret. Itaque asseritur quod pullos suos radiis solis obiiciat, atque in aeris medio parvulos ungue suspendat; ac si quis repercusso solis lumine, intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi vigore servaverit, is probatur, quod veritatem naturae sinceri obtutus constantia demonstraverit: sin vero lumina sua praestrictus radio solis inflexerit, quasi degener et tanta indignus parente reiicitur; nec aestimatur educatione dignus, qui fuit indignus susceptione. Non ergo eum acerbitate naturae, sed iudicii integritate condemnat; nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat.