monumenta.ch > Ambrosius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 18, 58
Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur; et sollicitae ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo temporis nutriendi officia non relinquunt. At vero feminae nostri generis cito ablactant etiam illos quos diligunt: aut si ditiores sunt, lactare fastidiunt. Pauperiores vero abiiciunt parvulos, et exponunt, et deprehensos abnegant. Ipsae quoque divites, ne per plures suum patrimonium dividatur, in utero proprios necant fetus, et parricidalibus succis in ipso genitali alvo pignora sui ventris exstinguunt, priusque aufertur vita, quam tradatur. Quis docuit nisi homo filios abdicari? Quis reperit tam immitia patrum iura? Quis inter naturae fraterna consortia fratres impares fecit? Unius divitis filii diversa sorte caeduntur. Alius totius paternae sortis ascriptionibus inundatur: alius opulentae haereditatis patriae deplorat exhaustam atque inopem portionem. Numquid natura divisit merita filiorum? Ex pari omnibus tribuit, quod ad nascendi atque vivendi possint habere substantiam. Ipsa vos doceat non discernere patrimonio, quos titulo germanitatis aequastis. Etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, non debetis his, ut id communiter habeant in quod a natura substituti sunt, invidere.