monumenta.ch > Ambrosius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 10, 29
Sunt tamen aliqua genera piscium, qui non ingenii facilitate loca mutent, sed fovendi partus necessitate; quem opportuno atque legitimo procurantes tempore, ex plurimis locis, ac diverso sinu maris, innumeri velut communi consilio convenientes coniuncto agmine Aquilonis flatus petunt, et ad illud Septentrionalium mare partium quadam naturae lege contendunt. Dicas, si ascendentes videas, rheuma quoddam esse, ita proruunt, fluctusque intersecant, per Propontidem in Euxinum pontum violento impetu profluentes. Quis piscibus haec annuntiat loca, praecepit tempora? Quis tribuit dispositionem viandi, comitandi ordinem, metas et tempora revertendi? Homines suum imperatorem habent, cuius exspectatur imperium, procedit tessera, proponuntur edicta provincialibus ut conveniant, tribunis militum litterae diriguntur, dies statuitur; et plerique ad dies statutos occurrere non queunt. Quis imperator piscibus praeceptum dedit? Quis doctor hanc tribuit disciplinam? Qui metatores itinera disponunt? Qui duces iter dirigunt, ut nullius desit occursus? Sed agnosco quis ille sit imperator, qui ordinatione divina sensibus universorum suum infundat imperium, qui tacitus mutis animantibus naturalis disciplinae ordinem tribuat; nec solum magna penetret, sed etiam per minima quaeque se fundat. Divinae legi piscis obsequitur, et homines contradicunt! Piscis solemniter obaudit mandata coelestia, et homines irrita faciunt Dei praecepta! An contemptibilis tibi videtur, quia mutus est, rationisque expers? Sed vide ne tu tibi magis incipias esse contemptui, si irrationabili irrationabilior deprehendaris. Quid autem rationabilius hoc piscium transitu, cuius rationem quidem verbis non explicant, sed factis loquuntur? Pergunt enim aestatis tempore ad fretum Ponti, eo quod reliquo maris sinu hic sinus dulcior sit. Non enim tamdiu sol ei freto, quamdiu caeteris immoratur, eaque fit causa ut non omnem aquam exhauriat, quae dulcis atque potabilis est. Quis autem ignoret quod etiam ea quae maritima sunt, aquis plerumque dulcibus delectentur? Denique dum flumina sequuntur, et ad superiora ascendunt, frequenter alieni pisces generis capiuntur in fluviis. Cum haec igitur causa Pontum illis faciat gratiorem, vel quod aestus temperet solemnis illic flatus aquilonis, tum opportuniorem caeteris iudicant, in quo generare, et partus possint proprios enutrire, quod teneri fetus laborem alienae regionis ferre vix possint, quos illic fovet aeris blanda clementia. Itaque peracto munere omnes simul eo quo venerant agmine revertuntur.