monumenta.ch > Petrus Lombardus > sectio 88 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 8, 23
Sunt ergo homines, qui cancri usu in alienae usum circumscriptionis irrepant, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciant, fratri dolum nectant, et alterius pascantur aerumna. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae. Sua bona habens insidiari nescit alienis, nec avaritiae facibus inardescit, cui lucrum omne ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium. Et ideo beata est, si bona sua noverit, cum veritate paupertas, et omnibus praeferenda thesauris; quia melius est exiguum datum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore. Quantum est enim quod hominem alat? Aut si quaeris quod etiam aliis abundet ad gratiam, id quoque non multum est. Melior enim est hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium praeparatio cum discordia. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet nobis uti exemplis maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.