monumenta.ch > Hieronymus > sectio 311 > csg48.33 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 5, 1, 1
Vestita diversis terra germinibus virebat omnis, coelum quoque sole et luna, geminis vultus sui luminibus, stellarumque insignitum decore fulgebat. Supererat elementum tertium, mare scilicet; ut et ipsi gratia vivificationis divino proveniret munere. Aethereo enim spiritu omnes terrarum fetus aluntur. Terra quoque semina resolvens, universa vivificat: et maxime tunc primum verbo Dei iussa viridescere, vivificationis suae munere pullulabat. Vacabat aqua, et a divinae operationis feriata beneficio videbatur. Habet adhuc Creator quod illi conferat. quo munia terrarum possit aequare: reservabat ei, ut et ipsa proprium sibi et speciale aliquid praerogativae collati sibi muneris vindicaret. Vivificavit prius terra, sed ea quae spirantem animam non habebant. Aqua iubetur ea producere quae viventis animae vigorem dignitatemque praeferrent, et sensum tuendae salutis, et fugiendae mortis acciperent.