monumenta.ch > Ambrosius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 4, 6, 28
Quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis attribuit; ut neque vapor eius igneus, ut videtur, terrarum venas, succos, rerumque species infusus exureret, neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus, nullum terris semen caloris inoleret, sed ieiunam atque inopem fructuum derelinquens, ad nullam fertilitatis gratiam vaporaret?