monumenta.ch > Ambrosius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 2, 3, 13
Noli igitur incredibilem opinari aquarum multitudinem, sed respice ad vim caloris, et incredulus non eris. Multum est quod ignis absorbet: quod vel ex illo nobis debet esse manifestum, cum medici vasa quaedam angusta ore, planiora desuper, intus concava, levi lucernae concepto lumine affigunt corpori quemadmodum calor ille omnem in se rapiat humorem? Quis igitur dubitet quod ignitus aether, et magno fervens vapore inflammaret atque exureret omnia, nisi lege quadam sui cohiberetur auctoris, ut nec flumina, nec lacus, nec ipsa maria vim eius possent restinguere? Et ideo desuper aqua impetu quodam descendens, in tantos plerumque imbres rumpitur, ut flumina et lacus repente repleantur, ipsa maria exundent. Unde frequenter et solem videmus madidum atque rorantem. In quo evidens dat indicium, quod alimentum sibi aquarum ad temperiem sui sumpserit.