monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 120 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 1, 3, 9
Miraris opus, quaeris operatorem, quis principium tanto operi dederit, quis tam cito id fecerit? Subiecit statim, dicens quia Deus fecit coelum et terram. Audisti auctorem, dubitare non debes. Hic est in quo benedixit Melchisedech Abraham patrem multarum gentium, dicens: Benedictus Abraham a Deo summo, qui fecit coelum et terram . Et credidit Abraham Deo, et ait: Extendam manum meam ad Deum summum, qui fecit coelum et terram. Vides quia hoc non homo invenit, sed Deus annuntiavit. Deus est enim Melchisedech, qui est rex pacis et iustitiae, nec initium dierum neque finem habens. Non mirum ergo si Deus qui est sine initio, initium omnibus dedit; ut quae non erant, esse inciperent. Non mirum si Deus qui omnia virtute sua continet, et incomprehensibili maiestate universa complectitur, fecit haec quae videntur, cum etiam illa fecerit quae non videntur. Invisibilia autem iis quae videntur, potiora esse quis neget; cum ea quae videntur, temporalia sint, aeterna autem quae non videntur? Quis dubitet quod Deus haec fecerit, qui per Prophetam locutus ait: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra et rupes in statera, et nemora in iugo? Quis cognovit sensum Domini, aut quis eius consiliarius fuit, vel quis instruxit eum . De quo etiam alibi legimus: Quia tenet circuitum terrae, et terram velut nihilum fecit. Et Hieremias ait: Dii qui non fecerunt coelum et terram, peribunt a terra, et de sub coelo isto. Dominus qui fecit terram in virtute sua, et correxit in sapientia sua orbem, et in sua prudentia extendit coelum, et multitudinem aquae in coelo . Et addidit: Infatuatus est homo a scientia sua . Qui enim corruptibilia mundi sequitur, et ex his putat quod divinae possit naturae comprehendere veritatem, quomodo non infatuatur versutae disputationis astutia?