monumenta.ch > Ambrosius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 1, 2, 7
Is itaque Moyses aperuit os suum, et effudit quae in eo Dominus loquebatur, secundum quod ei dixerat, cum eum ad Pharao regem dirigeret: Vade ergo, et ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui . Etenim si quod de populo dimittendo diceret, a Deo acceperat, quanto magis quod de coelo loqueretur? Denique non in persuasione humanae sapientiae, nec in philosophiae simulatoriis disputationibus, sed in ostensione spiritus et virtutis, tamquam testis divini operis ausus est dicere: In principio fecit Deus coelum et terram. Non ille, ut atomorum concursione mundus coiret, serum atque otiosum exspectavit negotium; neque disciplinam quamdam materiae, quam contemplando, mundum posset effingere, sed auctorem Deum exprimendum putavit. Advertit enim vir plenus prudentiae, quod visibilium atque invisibilium substantias, origines, et causas rerum mens sola divina contineat, non ut philosophi disputant, validiorem atomorum complexionem perseverantiae iugis praestare causam: sed iudicavit quod telam araneae texerent qui sic minuta et insubstantiva principia coelo ac terris darent, quae ut fortuito coniungerentur, ita fortuito ac temere dissolverentur, nisi in sui gubernatoris divina virtute constarent. Nec immerito gubernatorem nesciunt, qui non noverunt Deum, per quem omnia reguntur et gubernantur. Sequamur ergo eum, qui et auctorem novit, et gubernatorem, nec vanis abducamur opinionibus.