monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Hexaemeron, 1, 1, 4
Inter has eorum dissensiones quae potest esse veri aestimatio? cum alii mundum ipsum Deum esse dicant, quod ei mens divina, ut putant, inesse videatur; alii partes eius, alii utrumque; in quo nec quae figura sit deorum, nec qui numerus, nec qui locus, aut vita possit, aut cura comprehendi. Siquidem mundi aestimatione volubilem, rotundum, ardentem, quibusdam incitatum motibus, sine sensu Deum conveniat intelligi, qui alieno, non suo motu feratur.