monumenta.ch > Ambrosius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 106
Arundo quoque vel secundum Matthaeum comprehenditur manu eius ; ut fragilitas humana iam non sicut arundo moveatur a vento, sed operibus Christi corroborata fundetur, et affixo cruci chirographo quod erat contrarium nobis, sententia vetusta cessaret: vel secundum Marcum caput eius percutit , ut solidata divinitatis attactu nostra conditio nutare non possit.