monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 101
Similiter in hoc typum omnium iudicum arbitror esse praemissum, qui damnaturi essent eos quos innoxios aestimarent. Tolerabiliores tamen gentiles esse quam Iudaeos coniuncta Pilato persona demonstrat: et magis eos divinis ad fidem operibus admoneri. Quales autem illi qui Dominum maiestatis crucifixerunt?