monumenta.ch > Ambrosius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 95
Evidenter itaque dum pretium sanguinis a Iudaeorum gazophylaciis separatur, et ager figuli ea qua venditur Christus, comparatur pecunia (Ibid., 7); dum is locus humandis peregrinorum reliquiis dicatur, et prophetiae impletur oraculum , et surgentis Ecclesiae mysterium revelatur. Ager enim secundum divina praecepta mundus hic omnis est : figulus autem, ille qui nos formavit e limo, de quo habes in veteri Testamento: Quia finxit Deus hominem de limo terrae , formandi per naturam, reformandi per gratiam habens pro suo arbitrio potestatem. Nam etsi propriis vitiis corruamus; per illius tamen misericordiam resumpto mentis spiritu, secundum Hieremiae oracula reformamur.