monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 72
Et bene a longe sequebatur, iam proxime negaturus; neque enim negare potuisset, si Christo proximus adhaesisset. Sed fortasse et in hoc nobis maxima sit admiratione reverendus, quod Dominum non reliquit, etiam cum timeret. Metus naturae est, cura pietatis. Alienum, quod timet: suum, quod non fugit. Quod sequitur, devotionis: quod negat, obreptionis. Commune, quod labitur: fidei, quod poenitet. Iam in domo principis sacerdotum ignis ardebat: accessit Petrus, ut calefaceret se; quia clauso Domino, calor mentis etiam in ipso refrixerat.