monumenta.ch > Ambrosius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 44
Diverso quidem modo, in unum tamen concurrere videtur Evangelistarum sententia; Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit : hic de arboribus omnibus. Verum sive cum fructus in omnibus virescit arboribus, et ficulnea fecunda iam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo, confitente etiam populo Iudaeorum; sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus aestivis resurrectionis fructus metentur: sive cum levem fragilemque iactantiam homo iniquitatis tamquam folia Synagogae ramus, induerit, coniicere debemus appropinquare iudicium: nam remunerare fidem Dominus, et delinquendi finem afferre festinat.