monumenta.ch > Ambrosius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 39
Fortasse quemadmodum Domini exspectatur adventus; ut eius praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum: sic etiam virtutes coelorum adventu domini Salutaris ac reditu , est enim virtutum Dominus, augmentum gratiae consequantur necesse est, et plenitudine divinitatis propius se infundente moveantur.