monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 13 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 24
Sed nec illae praegnantes condemnationis exsortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt: De timore tuo concepimus et parturivimus . Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: Peperimus spiritum salutis in terra: non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, Verbum pariant. Sunt enim quae abortivum excludant Verbum, antequam pariant: sunt quae in utero Christum habeant, sed eum nondum formaverunt, quibus dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis . Ergo qui adhuc in utero sunt, parturiuntur quasi imperfecti: iam illi perfectiores, quibus dicitur: Ego vos per Evangelium genui .