monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, 2
Illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum filium David dicunt. Et quomodo caecus ille David filium confitendo meruit sanitatem ? Quomodo pueri dicentes: Hosanna filio David , praecelsae praedicationis Deo gloriam deferebant? Sed non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, sed quia non credunt filium Dei. Non enim alterum, sed alterutrum in fide vera est: nam etsi in principio iudicavimus nihil nos scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum : nunc tamen, ut pote iudicio proximi, crucifixum iam non novimus Christum, sed venientem in nubibus operimur. Incredulus vulnera -citit asp fidelis obviam Christo in aera raptus occurrit.