monumenta.ch > Ambrosius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, 39
Synagoga autem frequenter stolam accipit, quod est insigne coniugii, quasi auctor fidelium: repudiata quoque frequenter inducitur, quia mater est perfidorum: cui Lex occidit corporalis, ut spiritualis resurgeret. Ergo sancta plebs Dei, si quinque libros Legis quadam coniugii charitate dilexerit, et quasi maritalibus obsecundarit imperiis, habebit in resurrectione coeleste consortium, non corporeae colluvionis pudore confusa, sed divinae gratiae ditata muneribus.