monumenta.ch > Ambrosius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, 35
Imaginem Caesaris non habet Christus, quia imago est Dei. Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: Reliquimus omnia, et secuti sumus te . Imago Caesaris non reperitur in Iacobo vel Ioanne, quia filii tonitrui sunt : sed reperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super aquam, et ipse draco maior comminutus caput, datur in escam populis Aethiopum . Si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. Et tu si vis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt: sed si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis nihil regi debere terreno, relinque omnia tua, et sequere Christum.