monumenta.ch > Ambrosius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, 19
Cathedras autem vendentium columbas cur everterit, secundum litteram non intelligo; neque enim nundinatores avium vindicare sibi poterant honorati alicuius in nundinis solii dignitatem. Nam quae praerogativa dignitatis est in columbis? Admonet tamen Dominici forma baptismatis, quando descendit Spiritus sanctus in columba , typo eiectorum de templo huiusmodi mercatorum, in Ecclesia Dei consortium eos habere non posse, qui sancti Spiritus gratiam nundinentur. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date . Denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putavit posse conferri, respondit Petrus: Pecunia, inquit, tua tecum sit in interitum; quoniam gratiam Dei putas te pecunia consequi posse: non est tibi pars, neque sors in hac fide .