monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 11 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, 15
Pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes Deum ad descensum montis occurrisse legimus; ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi venisse de coelo. Turba igitur agnoscit Deum, regem appellat, prophetiam repetit: Hosanna filio David, hoc est, redemptorem domus David exspectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat: et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. Vere memorabile divinae operationis insigne; ut adversum se testimonium extorqueatur invitis, cum Deum negant affectibus, quem vocibus confitentur. Unde et Dominicum illud: