monumenta.ch > Ambrosius > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, 8
Illi ergo directi cum soverent pullum, numquid suis verbis usi sunt? Minime: sed dixerunt sicut dixerat illis Iesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed Dei verbo; nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus, atque adversariae potestates quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino.