monumenta.ch > Ambrosius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, 7
Nec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos . Et ideo non personas designavit, sed numerum definivit; tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo quem Spiritus misit in Gazam , quando Candacis reginae baptizavit eunuchum, et ab Azoto in Caesaream per omnes civitates verbum Domini seminavit. Nec illud praetereundum quod mox remittendos asserit; quia dirigendi erant qui dominum Iesum in finibus gentium praedicarent.