monumenta.ch > Ambrosius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 8, 69
Denique eum saepe perstringit, nam glorianti in lege quod a iuventute sua omnia custodisset; ut inanem iactantiam eius exponeret, ostendit ei adhuc deesse quod Legis est. Et ideo ad misericordiae praeceptum tristis inducitur; ut in eum naturalis quaedam detur forma sententiae.