monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72 > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 8, 62
Et ideo dixit: Vae huic mundo ab scandalis ; quia crucem Domini plerique scandalum iudicarunt, cum Dominicae humilitas passionis nostrae sit sacramentum salutis; ut adoriamur virtutis officium, sumamus humilitatis exemplum. Vae igitur ei qui in crucem Domini non crediderit, qua scandalizantur infirmi: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris .