monumenta.ch > Ambrosius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 8, 57
Atqui aetas haec infirma est viribus, invalida ingenio, immatura consilio: non ergo aetas praefertur aetati, alioquin obesset adolescere. Quid votis opus est ut aevi maturitas consequatur, si mihi meritum regni demptura coelestis est ? Ergo Deus vitae processum ad vitia dedit, non ad incrementa virtutis. Et cur ipse apostolos non puerilis, sed provectioris elegit aetatis? Cur autem pueros aptos regno dicit esse coelorum? Fortasse quia malitiam nesciant, fraudare non norint, referire non audeant, scrutari ignorent opes, honorem, ambitionem non appetant. Sed ignorare ista virtus non est, sed contemnere; nec continentiae laus, ubi infirmitatis integritas: non igitur pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur. Non enim virtutis est non posse peccare, sed nolle, atque ita tenere perseverantiam voluntatis, ut voluntas infantiam, usus imitetur naturam. Denique ipse hoc Salvator expressit, dicens: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum .