monumenta.ch > Ambrosius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, 176
Docet nos praesens lectio naturam comparationum spectandam esse, non speciem. Itaque videamus cur sublime regnum coelorum grano sinapis comparetur: nam memini etiam alio loco granum sinapis lectum, ubi fidei confertur, dicente Domino: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et iactare in mare . Nec exigua haec, sed magna est fides, quae monti possit ut se transferat, imperare; neque enim mediocrem fidem Dominus exigit ab apostolis, quibus adversus altitudinem extollentem se nequitiae spiritalis scit esse certandum. Vis scire magnam fidem requiri? Lege in Apostolo: Et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam .