monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 5 > bnfNAL1585.16 > sectio 165

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, 165
Ergo illi qui folia de ficulnea, non poma carpserunt, eliminati sunt a Dei regno; erant enim in animam viventem. Venit secundus Adam, et iam non folia, sed poma quaerebat; erat enim in spiritum vivificantem. In spiritu autem fructus virtutis acquiritur, Dominus adoratur . Quaerebat autem Dominus non quia fructum ficulneae deesse nesciret, sed ut ostenderet in figura, quia fructum Synagoga iam habere deberet. Denique ex sequentibus docet non se ante tempus venisse, qui per triennium venit; sic enim habes: