monumenta.ch > Ambrosius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, 86
Nec Martha tamen in bono ministerio reprehenditur: sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur; Iesus enim multis abundat, et multa largitur: et ideo sapientior iudicatur; quia quod principale advertit, elegit. Denique apostoli optimum non putaverunt relinquere Dei verbum, et ministrare mensis . Sed utrumque munus sapientiae est; nam et Stephanus plenus sapientia minister electus est (Ibid., 5). Et ideo qui ministrat doctori deferat: et ministrantem doctor invitet et provocet; unum enim est corpus Ecclesiae, etsi diversa membra: alterum altero eget. Non potest dicere oculus manui: Opera tua non desidero: aut iterum caput pedibus, aut auricula se negare esse de corpore; nam etsi alia principalia, tamen alia necessaria. Sapientia in capite, actus in manibus: Oculi enim sapientis in capite eius ; quia ille vere sapit, cuius animus in Christo est, et cuius interior oculus erigitur ad superna. Et ideo: Sapientis oculi in capite ipsius: stulti autem in calcaneo.