monumenta.ch > Ambrosius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, 69
Adhaeret his lectio, qua exponuntur hi qui sibi legisperiti videntur, qui verba Legis tenent, vim Legis ignorant: et ex ipso primo Legis capitulo docet esse Legis ignaros, probans quod in principio statim Lex et Patrem et Filium praedicaverit, incarnationis quoque Dominicae annuntiaverit sacramentum, dicens: Diliges Dominum Deum tuum . . . . Et diliges proximum tuum sicut te ipsum .