monumenta.ch > Ambrosius > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, 54
Quid sit, sacculum non esse portandum, alibi evidenter expressit; scripsit enim Matthaeus quoniam dixit ad discipulos Dominus: Nolite possidere aurum, neque argentum . Si prohibemur aurum possidere, quid eripere, quid auferre? Si quod habeas, donare praeceperis, quemadmodum congeris quod non habebas? Qui praedicas non furandum, furaris? Qui dicis non maechandum, moecharis? Qui exsecraris idola, sacrilegium facis? Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras? Nomen enim Dei per vos blasphematur .